라틴어 문장 검색

tum et in sensum et in mentem iudicis intrare non potest, ante enim praeterlabitur, quam percepta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 109:5)
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:5)
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus, vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:15)
inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:3)
Exibunt multa nec ferient et interdum otiosa praeterlabetur oratio, sed multum erit in omnibus lucis, sed ingens sine taedio spatium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 11:2)
videbis primum ipsam insulam ab Italia angusto interscissam freto, quam continenti quondam cohaesisse constat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 96:4)
Sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit ;
(세네카, De Providentia, book 1 74:7)
multos ex iis, quos forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit et iunctas sodalium manus capulus interscidit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:5)
"iamdudum ab sedibus illis incipe, fluctivaga qua praeterlabitur unda Sicanios longe relegens Alpheos amores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권96)
nam et ipsa Chalcis quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 88:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION